- HIRA
- I.HIRAapud Arnob. adv. Gentes l. ult. Non similiter fendices, quae et ipsae sunt hirae: quas plebis oratio hillas solet --- nuncupare, quid sit, exponit Festus, Graece νῆςτιν intestinum est, inquiens, quod ieiunum vocant. Unde Sosipater Charisius, Hic Lucanicus subauditur botulus --- haec Lucanica -- intelligitur hura, h. e. intestinum. Et Varro de Ling. Lat. l. 4. Ab eadem fartura farcimina in extis appellata. a quo, quod in eo tenuissimum intestinum factum hîia, ab hilo dicta, i. e. minimo,quod ait Ennius,——— neque dispendi facit tutum.Vide Godef. Stwech. Electis ad Arnobii loc. Nonium it. Marcell. in voce Hillas.II.HIRAfil. Acces. 2. Sam. c. 23. v. 26. 1. Par. c. 27. v. 7.III.HIRAmaritima urbs Peloponnesi, in agro propinquo Pylo, sub Agamemnonis dominio. Hom. II. 11. Ι᾿ρὰ Steph. mons et urbs Messeniae, et alia Meliensium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.